Mille post annos quater atque centum
Graeciae uindex capit arma mundi
Et superborum grauis arma regum
Diripit audax.
5
Ille non magno genitore magnus
Indiae reges Mediaeque, Parthos,
Bactra cum Poro Ecbatanosque paruo
Milite uicit;
Vincere ingentes animis et ausis,
10
Non docens gentes numero et metallo,
Vi celer, uirtute ualens, profundo
Pectore doctus.
Hoc magister te docuit ministrum,
Nam uolens parere, regit deinde.
15
Paenitet tempus abiisse tantum
Absque Camena.
Scribit in pectus bona dicta rector,
Praecipit doctor pietate tota.
Sic Alexander simul et magister
20
Omnia uincunt.
Ast ubi totum tenuit sub uno
Orbem habens sceptro, sibi uictus ipsi
Corruit. uicit Babylon triumpho
Te muliebri.
25
Sic Clitum ad Bacchi necat <udus> aram,
Sic deum temnit iuuenis proteruus,
Sic duos et iam decem habens reliquit
Sceptra per annos.
Ter decem uixit iuuenis per annos
30
Additis tantum tribus aut duobus.
Viuus exarsit, moriens flagrauit
Orbis in illo.
Non satis mundus fuit unus illi,
Nec satis quisquam fuit unus illi.
35
Maximus princeps sine fine: Baccho
Finis in ipso est.