anthologia Latina 931

Altre sezioni


Tempore qui laeto sortem ridemus amaram,

      Certa uelut stabiles non dea uerset equos,

Cur iidem aduerso laetam uenamur in aestu?

      Ah mea tam bene quod cognita causa mihi est!

5

O qui carorum caput, o carissime quondam,

      An potes et miseri nunc meminisse tui?

Est equidem in laetis nemo non promptus amicus,

      Ipsa homini aduersis umbra inimica sua est.

Tantalus infelix, dicunt, conuiua deorum

10

      Nunc quoque apud Manes uictima sacra Ioui est.

Vsque adeo poenas non delent ultima fata:

      Qui cecidit diuis, surgere nemo ualet.

Scilicet et nobis, qui functo corpore nuper

      Dura per antiqui busta fugamur aui,

15

†Perfida felices ostendit regula diuos

      Et uoluit sanctis partem aliquam esse locis,

Non alio exemplo nisi ut eruta turbine diro

      Desereret media nos rota fracta uia.

Ah mihi praeteritos referant si numina uultus

20

      (Non etenim ueterem: te, noua plaga, queror),

Vt facili amissos adblandiar ore fauores,

      Tura ferens dignis carmina laeta diis!

Vt grauis hiberno torrens de monte uolutus

      Obuia non magna arbuta uerrit ope,

25

Saepe domos etiam, saepe addita moenia raptat,

      Currens praecipiti per iuga longa uia:

Sic semel atque uno nos abstulit improbus ictu,

      Mentem etiam et Musis pectora uota, furor.

Altus eram certe: Sortis furor omnia uincit;

30

      Obuius ut quisque est, "tu mihi" clamo "ueni".

Improbus est, quisquis non haec spectacula cernens

      Fortuna instabili se quoque stare putat:

En ego nec Caros habeo miserandus amicos,

      A quibus auxilio uerbaue remue petam.

35

Vnicus est, qui me non plane spernit egentem;

      Cetera contempto supplice turba fugit.

Quid faciam infelix? quae non nisi in omnibus uni est,

      Sollicitem longo carmine saepe fidem?

Fracta fides crebro est precibus lugentis amici,

40

      Hac tamen amissa num mage tristis ero?

Vos superi et, quorum es merito mihi numinis instar,

      Quem numquam posthac spero uidere, parens,

Vnius in gremio spes nostra abiecta sodalis

      Tabet et absentis perdita uerba sonat.

45

Ille iuuet forsan, sed uerba immensa locutis

      Facta breui constant non repetenda modo.

Scilicet in somnis quae poscunt plurima diuos

      In fratrum auxiliis experietur inops.

Nos ubi praeteritis componimus orsa secuti

50

      Temporis, his etiam credere fata uetant.

Interea rapit hora (nec est reparabilis) horam:

      Nos lenta placuit tabe perire deo,

Vt pereunt miseri, quos uitae fructus ademptus

      Deseruit nulla post reparandus ope.

55

Tempore non illo Priamum periisse putabis,

      Quo iacuit Teucro littore truncus iners;

Verum ut Thessalicis circum sua moenia funus

      Hectoreum rapuit fortior hostis equis.

Non ea post ductos uicto ex Oriente triumphos

60

      Exstinxit Magnum, quae tulit, hora, caput;

Illa illum exstinxit, campis congressa Philippis

      Caesarea populum quae ruit hora manu.

Scilicet hic uitae finis, qui finis honorum est,

      Cumque sua pereunt prosperitate uiri.

65

Sic quod heri uixi, quia iam nox altera praesto est,

      Non illud tempus, quod modo duco, uocem.

Quaeque dies sibi uita sua est; cum transiit illa,

      Hesternae non est lux hodierna memor.

Quare, quem fructus uiuendi, uita relinquit:

70

      Nempe quid hoc demto, mors nisi maesta, uenit?

Vndique quae laetis si se tristissima monstrat,

      Quid miseris censes nolle parare mali?

Saepe ferunt uenti, saepe est firmissima nauis;

      Mutarunt uenti flamina: nauis obit.

75

Dum cauet hos scopulos, alios incurrere nauta

      Sentit et est damno serior arte suo.

Structa quid in magno sunt propugnacula saxo?

      Humano maius saepe labore ruunt:

Callidus internis se spiritus ingerit antris;

80

      Cum posita rupes sic grauis arce iacet.

Tuta nec in solido rerum Fortuna fauore est;

      Cum minime credas, impulit illa rotam.

Tum quoque, cum nitido ridet placidissima uultu,

      Turpis in aduerso pectore fucus inest.

85

Eleuat incautum, sperantem maxima nutu

      Proiicit, ascendit cetera turba tamen.

Haec ego qui possum miseris miser ipse referre,

      Non poteram dictis olim adhibere fidem

Stulta quia et uotis tam credula turba beata est,

90

      Rideat ut miseri magna monentis opem.

Saepe mihi dixit Paeligni Musa poetae,

      Nunc ego mutata quod uice dico tibi.

Credite, quis fidum Fortuna uidetur asylum:

      Non erit haec uobis, non fuit illa mihi.

95

Pendet ab axe suo uitae uariabilis ordo,

      Nulla sui certa est hora nec ulla fuit,

Cumque nihil possit longi fuga mobilis aeui,

      Se tamen hac semper mobilitate fugit.

Sed uitam incertam sequitur miserabile letum,

100

      Humanas inter sola ea certa uia est.

Stultus et indoctus qui, cum non nesciat, illo

      Eximi ab innumeris tempora lassa malis,

Hoc tamen extremo timet et fugit undique nisu,

      Quod sequitur fortem quod timidumque premit.

105

"Vita tamen dulcis." quid si magis altera restat?

      "Mors grauis." an scimus non grauiore premi?

Altior at miseris cura est, dolor ossibus haeret.

      Verba cadunt pulcre, pectora maeror edit.

Sic ego qui medicas aliis dare molior herbas,

110

      Nullius credam uulnera nostra manu.

Vna sed in cunctis data sunt solatia curis,

      Sustineant lapso quae mihi membra pede.

Nulla, licet tenuis linquat spiramina uitae,

      Absque interuallo sors truculenta fuit,

115

Nempe quia est miseris aliquod quoque numen amicum;

      Qui patitur, nullis spernitur ille deis.

Venit ubi ad summum, non progressura ruina est,

      Sed stetit et retro est uiribus acta suis.

Ipsa quoque e bustis extollier ossa uidemus,

120

      Cum patria coluit relligione nepos.

Diruta murali tormento saxa feruntur:

      Erigit his alio moenia Marte labor.

Infelix quisquis nocet infelicibus umquam,

      Hic meruit nullo tristia fine pati.

125

Omne quod hic cernis, tenuis modo corporis umbra est;

      Vix macie exesis artubus ossa traho.

Rarus aperta mouet procul internodia poples,

      Consedit genubus tractus ab ore tremor.

Sordibus et multo similis squalore sepultis

130

      Vix inter uiuos larua uidenda uagor

Non tamen hoc hostes, non hoc mala numina possint,

      Vt ualeat pronum nox pepulisse caput.

Anguibus Alcides et caesa languidus hydra

      Non chortes timuit, grus homicida, tuas.

135

Briseis ut rapta est, amor aegrum inclusit Achillem,

      Non metus Hectoreae Memnoniaeue facis.

Ille sed exstincto rediit uigor acer amico,

      Reddidit ut iustus deposita arma dolor.

Me quoque Fors mihi restituet, moribundaque membra

140

      Viribus ire suis splendida Fata dabunt.

Tum trucis inuidiae furiis ultricibus horrens

      Inuoluam positis arma uirumque malis.

Interea, ut libitum est, absentibus utere diuis,

      Liuor, et in nostro gaudia quaere rogo!