Proponit primus liber, inuehit, inuocat atque
Exponit causas, cursus properantis ad urbem
Caesaris et nimios hic narrat in urbe timores.
Quadruplices questus libri pars prima secundi
5
Continet; eiusdem pars proxima uerba Catonis
Et Bruti. dicit, quo foedere Martia nupsit.
Hostis in occursum ducit pars tertia; Magnum
Opposuisse manus notat et quod Caesaris ira
Cuncta ruunt. arcesque capit, cedentibus instat.
10
Ast uni uitam tribuit qui nuntius hosti,
Exemplumque fuit; quo uiso Magnus ad omnes
Turmas ipse suas hortandas magna minatur.
Hinc pars quarta notat Pompeium tunc properasse
Brundusium; tandemque uidens maris ostia claudi
15
Hesperiam puppesque duas in parte reliquit.
Tertius exponit primo quid Iulia dixit,
Quid Magnus fecit, audax quo Curio missus.
Altera pars libri dicit, quod Caesar in urbem
Iuit opesque dedit Romae nolente Metello
20
Militibus, Magnique notat qui signa sequuntur.
Vltima quod tendens Hispanas Caesar ad oras
Massiliae stetit: hanc sed uicit in aequore Brutus.
At quarti libri narrat pars prima, quod iuit
Caesar in Hispanos ad iussa ducesque reuersos.
25
Mortem Vultei cum multis altera pars dat.
Vltima, quod Varum pepulit campoque fugauit
Curio, fraude Iubae cecidit qui strage suorum.
In prima quinti Pompeio Roma regenda
Est data. multa timens pro se responsa recepit
30
Appius; exponit pars proxima seditionem
Sedatam poena. mare transiit urbe relicta
Caesar, qui questus, quod non Antonius ultra
Iuerat, expertus fuit ipse pericula ponti.
Vltima, quod posita mansit Cornelia Lesbo.
35
"Postquam castra" notat, quod Caesar uictus ab hoste
Fugit in Emathiam, quamuis clausisset is ipsum.
Hinc et Thessaliam quae sit gentemque profanam
Describit. damnat Sextum non digna petentem.
"Segnior Oceano" casu quo bella geruntur
40
Ostendit primo, sic et quae dixit uterque.
Proxima pars bellum describit, et ultima, Magnum
Deuictum cepisse fugam. Sed Caesar habendas
Militibus monstrauit opes castrisque recedit.
"Iam super Herculeas" quo fugit, denotat atque
45
Quid dixit Magnus .. quando quaerere Parthos
Consuluit: sed cassa fuit sententia Magni.
Parsque secunda notat Pompeium morte peremptum
Indigna; Phariis pars ultima datque sepulcrum.
"At non in Pharia" dicit, quod bella Catoni
50
Libertate placent, qui Sextum multa minantem
Corripuit, postquam sciuit de funere Magni.
Altera pars multos correptos uoce Catonis
Dicit per Syrtes fore multa pericula passos.
Tertia quod Caesar simulauit ferre dolorem
55
Nec doluit saeuus generi ceruice recisa.
"Vt primum" primo notat ut perrexit ad urbem
Aegypti Caesar et ut est Cleopatra locuta.
Et dapibus sumptis Nili disquiritur ortus.
Parsque secunda refert famulos qui fata parabant
60
Praua duci caesos aduersa nefandaque passos.