anthologia Latina 791

Altre sezioni


Plurima mira malum signantia signa futurum

Siue bonum dederat clemens deus, arbiter orbis,

Vt terreret eos, quos illa uidere uolebat.

Omnia paene loca, quibus haec iam facta fuerunt,

5

Tempora cuncta simul breuitas intacta reliquit.

Tres simul in caelo uisi sunt currere soles;

Terribilem quaedam tellus effuderat ignem;

Maxima pars noctis fulgebat luce diei;

Ecce lapis cecidit de caelo magnus in amnem;

10

Circulus et solem circumdedit aureus altum.

Agnus in Aegypto mirum fuit ore locutus;

Bos loquitur Romae simulanti uoce prophetam:

"Copia farris erit nobis hominesque peribunt."

Spicas turba hominum iam uidit in arbore natas;

15

Panibus abscisis sanguis quoque fluxit abunde

Coram conuiuis, quos signum terruit illud;

Bos peperit dudum in †lectis conuentibus agnum;

Armatas multis acies equitesque diebus

Aere pugnantes crudeliter arma mouere

20

Ante quidem ciues uiderunt tempora belli;

Natus equus fuerat totus homo tempore nostro

Aque homine hinnitum faciens quoque moris equini,

Tam comedens fenum, quam panem et cetera edebat;

Natus erat duplex homo uiuens tempore longo,

25

Quadrimanus, bipes atque biceps et pectore bino,

Atque duas animas unum uentremque gerebat.

Quorundam pars posterior noua uerba sonabat.

Tunc mirabiliter cantans modulamina quaedam

Vox auis audita est dicentis talia uerba:

30

"Mane nouo surgens dominum laudabo potentem."

His ita prodigiis signisque per omnia dictis

...