anthologia Latina 762

Altre sezioni


Dulcis amica ueni, noctis solatia praestans;

      Inter aues etenim nulla tui similis.

Tu, filomela, potes uocum discrimina mille,

      Mille uales uarios rite referre modos.

5

Nam quamuis aliae uolucres modulamina temptent,

      Nulla potest modulos aequiperare tuos.

Insuper est auium, spatiis garrire diurnis:

      Tu cantare simul nocte dieque soles.

Parrus enim quamquam per noctem tinnipet omnem,

10

      Sed sua uox nulli iure placere potest.

Dulce pelora sonat, dicunt quam nomine droscam,

      Sed fugiente die illa quieta silet.

Et merulus modulans tam pulchris zinzitat odis,

      Nocte ruente tamen cantica nulla canit.

15

Vere calente nouos componit acredula cantus

      Matutinali tempore rurirulans,

Dum turdus trucilat, sturnus tunc pusitat ore:

      Sed quod mane canunt, uespere non recolunt.

Caccabat hinc perdix et graccitat improbus anser,

20

      Et castus turtur atque columba gemunt.

Pausitat arborea clamans de fronde palumbes

      In fluuiisque natans forte tetrinnit anas.

Grus gruit in gronnis, cygni prope flumina drensant,

      Accipitres pipant miluus hiansque lupit.

25

Cucurrire solet gallus, gallina cacillat,

      Pulpulat et pauo, trissat hirundo uaga.

Dum clangunt aquilae, uultur pulpare probatur,

      Et crocitat coruus, fringulit et graculus

Glottorat immenso maerens ciconia rostro,

30

      Pessimus et passer sons titiare solet.

Psittacus humanas depromit uoce loquelas

      Atque suo domino "chaere" sonat uel "aue".

Pica loquax uarias concinnat gutture uoces,

      Scurrili strepitu omne quod audit ait.

35

Et cuculi cuculant et rauca cicada fritinit.

      Bombilat ore legens munera mellis apis.

Bubilat horrendum ferali murmure bubo

      Humano generi tristia fata ferens.

Strix nocturna sonans et uespertilio stridunt,

40

      Noctua lucifuga cucubit in tenebris.

Ast ululant ululae lugubri uoce canentes

      Inque paludiferis butio butit aquis.

Regulus atque merops et rubro pectore progne

      Consimili modulo zinzizulare sciunt.

45

Scribere me uoces auium filomela coegit,

      Quae cantu cunctas exsuperat uolucres.

Sed iam quadrupedum fari discrimina uocum

      Nemine cogente nunc ego sponte sequar.

Tigrides indomitae rancant rugiuntque leones,

50

      Panther caurit amans, pardus hiando felit.

Dum lynces urcando fremunt, ursus ferus uncat,

      Atque lupus ululat, frendit agrestis aper.

Et barrus barrit, cerui crocitant, mugilant et onagri;

      Ac taurus mugit, et celer hinnit equus.

55

Quirritat et uerres setosus et oncat asellus,

      Bratterat hinc aries et pia balat ouis.

Sordida sus subiens ruris per gramina grunnit,

      At miccire caprae hirce petulce, soles.

Rite canes latrant, fallax uulpecula gannit,

60

      Glaucitat et catulus ac lepores uagiunt.

Mus auidus mintrit, uelox mustelaque drindat,

      Et grillus grillat, desticat inde sorex.

Ecce uenenosus serpendo sibilat anguis,

      Garrula limosis rana coaxat aquis.

65

Has uolucrum uoces describens quadrupedumque

      Paucas, discrimen cuique suum dederam.

Sed cunctas species animantum nemo notauit,

      Atque ideo sonitus dicere quis poterit?

Cuncta tamen domino depromunt munera laudis,

70

      Seu semper sileant siue sonare queant.