Quid tacitus Mystes? Curae mea gaudia turbant,
Cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit
Et grauis anxietas laetis incumbere gaudet
Non satis accipio. Nec me iuuat omnia fari.
5
Forsitan imposuit pecori lupus? Haud timet hostes
Turba canum uigilans. Vigiles quoque somnus obumbrat.
Altius est, Glycerane, aliquid, non hoc, pater; erras.
Atquin turbari sine uentis non solet aequor.
Quod minime reris, satias mea gaudia uexat.
10
Deliciae somnusque solent adamare querellas.
Ergo si causas curarum scire laboras -
Quae spargit ramos, tremula nos uestiet umbra
Vlmus, et in tenero corpus submittere prato
Herba iubet: tu dic, quae sit tibi causa tacendi.
15
Cernis ut adtrito diffusus caespite pagus
Annua uota ferat sollemnisque imbuat aras?
Spirant templa mero, resonant caua tympana palmis,
Maenalides teneras ducunt per sacra choreas,
Tibia laeta canit, pendet sacer hircus ab ulmo
20
Et iam nudatis ceruicibus exuit exta.
Ergo non dubio pugnant discrimine nati:
Et negat huic aeuo stolidum pecus aurea regna?
Saturni rediere dies Astraeaque uirgo,
Totaque in antiquos redierunt saecula mores.
25
Condit securus tuta spe messor aristas,
Languescit senio Bacchus, pecus errat in herba.
Nec gladio metimus nec clausis oppida muris
Bella tacenda parant, nullo iam noxia partu
Femina quaecumque est hostem parit. arua iuuentus
30
Nuda fodit tardoque puer domifactus aratro
Miratur patriis pendentem sedibus ensem
Sed procul a nobis infelix gloria Sullae
Trinaque tempestas, moriens cum Roma supremas
Desperauit <opes> et Martia uendidit arma
35
Nunc tellus inculta nouos parit ubere fetus,
Nunc ratibus tutis fera non irascitur unda,
Mordent frena tigres, subeunt iuga saeua leones.
Casta faue Lucina, tuus iam regnat Apollo!