Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi,
Nescio qua praeter solitum dulcedine laetus,
Fortunate senex! hic inter flumina nota
Et fontis sacros deductos dicere uersus
5
Et cantare paras diuino carmine, pastor,
Formonsi pecoris custos, formonsior ipse.
Non incerta cano uatum praedicta priorum.
An quicquam nobis tali sit munere maius?
O Meliboee, deus haec nobis otia fecit.
10
Namque erit ille mihi semper deus atque hominum rex,
Omnipotens genitor, rerum cui summa potestas;
Quem qui scire uelit, diuinum aspiret amorem.
Haut ignota loquor, totum quae sparsa per orbem.
Ipsi laetitia uoces ad sidera iactant
15
Intonsi montes, ipsae iam carmina rupes,
Ipsa sonant arbusta. deum namque ire per omnes
Terrasque tractusque maris caelumque profundum
Ne dubita (nam uera uides) qui foedere certo
Aeternis regit imperiis et temperat iras.
20
Ni faciat, maria ac terras nox incubat atra.
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas.
Namque (fatebor enim) genus a quo principe nostrum,
Audierat Stimicon; laudauit carmina nobis.
Sis felix! nam te maioribus ire per altum
25
Auspiciis manifesta fides pro laudibus istis.
Accipe daque fidem: neque est ignobile carmen.
Maior agit deus atque opera ad maiora remittit.
Vnus qui nobis cunctando restituit rem,
Ille operum custos, hominum rerumque repertor,
30
Quo sine nil altum mens inchoat, ipse uolutat
Quae sint, quae fuerint, quae mox uentura trahantur.
His etenim signis atque haec exempla secuti
Esse animas partem diuinae mentis et haustus
Aetherios dixere, quia sit diuinitus illis
35
Ingenium. Quamuis angusti terminus aeui
Terrenique hebetant artus moribundaque membra,
At genus inmortale manet: ne quaere doceri.
Igneus est ollis uigor et caelestis origo,
Et cum frigida mors anima seduxerit artus,
40
Has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos,
Tempora dinumerans deus euocat agmine magno.
Reddunt se totidem facies terraeque dehiscunt;
Sed reuocare gradum superasque euadere ad auras,
Hoc uirtutis opus, terras temptare repostas
45
Sideream in sedem atque alto succedere caelo.
Tityre, tamne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
Sublimis animas iterumque ad tarda reuerti
Corpora? nos alia ex aliis in fata uocamur?
Inmortalis ego? pertemptant gaudia pectus,
50
Si modo quod memoras factum contingere possit.
Ne dubita, nulla fati quod lege tenetur:
Crede deo (nam uera fides); sine posse parentem,
Quod minime reris! fato prudentia maior.
Credo equidem, nec uana fides. Quis talia demens
55
Abnuat et me uictusque uolensque remitto.
Stultus ego paruis componere magna solebam;
Nec mea iam mutata loco sententia cedit.
Vnum oro: doceas iter et sacra ostia pandas,
Quidue sequens tantos possim superare labores.
60
Dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo,
Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem.
Aude, hospes, contemnere opes. uia prima salutis.
Intemerata fides et mens sibi conscia recti
Praemia digna ferunt; freti pietate per ignem
65
Inuenere uiam: requies ea certa laborum.
Inuitant croceis halantes floribus horti
Fortunatorum nemorum sedesque beatae
Semper erunt, quorum melior sententia menti:
His locus urbis erit, diuini gloria ruris.
70
Nam qui diuitiis soli incubuere repertis,
Distulit in seram commissa piacula mortem.
Ausi omnes immane nefas ausoque potiti
Vrgentur poenis. Quam uellent aethere in alto
Omnia et superas caeli uenisse sub auras!
75
Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
Non opis est nostrae, nomen tollemus ad astra,
Tityre. Discussae umbrae et lux reddita menti.
Non haec humanis opibus, non arte magistra
Proueniunt: quae sit poteris cognoscere uirtus.
80
Ni refugis, prima repetens ab origine pergam.
Immo age et a prima dic, hospes, origine nobis:
Accipio agnoscoque libens ut uerba parentis.
Accipe: prisca fides facto, sed fama perennis.
Nunc canere incipiam, quoniam conuenimus ambo
85
Montibus in nostris: referunt ad sidera ualles.
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Maius opus moueo: laudes et facta parentis.
Nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra
Siderea polus, et nox obscura tenebat.
90
Tum pater omnipotens, rebus iam luce retectis,
Aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras.
Principio caelum et terras solemque cadentem
Lucentemque globum lunae camposque liquentes,
Noctis iter, stellis numeros et nomina fecit,
95
Vnde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
Et medium luci atque umbris iam diuidit orbem
Temporibusque parem diuersis quattuor annum.
Nec torpere graui passus sua regna ueterno
100
Mouit agros, curis acuens mortalia corda,
Vt uarias usus meditando extunderet artes.
Hic genus indocile ac dispersum montibus altis
Composuit legemque dedit. dicione tenebat.
Hinc populum late regem aeuoque superbum
105
Venturum excidio docuit post exitus ingens
Victor ab Aurorae populis et litore rubro.
Tunc uictu reuocant uires, caelestia dona,
Deterior donec paulatim ac decolor aetas
Et belli rabies et amor successit habendi.
110
Regnorum inmemores turpique cupidine capti!
Tunc uariae illudunt pestes: malus abstulit error
Aegyptum uiresque Orientis: miranda uidentur
Omnigenumque deum monstra et latrator Anubis.
Quid delubra iuuant simulacraque luce carentum?
115
Non tali auxilio nec defensoribus istis
Tempus eget: cum uestra dies uoluentibus annis
Verba redarguerit, poena commissa luetis.
Quin potius pacem aeternam †et tanti muneris
Cuncti obtestemur? Haec ara tuebitur omnis.
120
His actis aliud genitor secum ipse uolutat.
Quo uitam dedit aeternam, quo mortis adempta est
Condicio, et caelo tandem miseratus ab alto est.
Respicit humanos pietas antiqua labores
Exitiis positura modum, responsa dabantur
125
Fida satis: manifesta fides secreta parentis.
Ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras
Interpres diuum; spirantemque adfore uerbis
Seraque terrifici cecinerunt omina uates;
Namque fore inlustrem dictis factisque canebant.
130
O quam te memorem, uirgo? cui mentem animumque
Semine ab aetherio superis concessit ab oris
Omnipotens."