anthologia Latina 719

Altre sezioni


Omnipotens genitor tandem miseratus ab alto,

Postquam cuncta dedit caelo constare sereno,

Omnibus in terris diuinum aspirat amorem,

Semper honore pio nomen Natique Patrisque

5

Ornare et canere paribusque in regna uocari

Auspiciis; huic progeniem uirtute futuram

Egregiam, et totum quae legibus occupet orbem.

Ne tamen in terris mortalia pectora turbet

Ignotum numen, Deus aethere missus ab alto

10

Mortalis uisus potuit quantusque uideri.

Virgo matura fuit iam plenis nubilis annis,

Cui genus a proauis ingens nomenque decusque.

Intemerata toris (talem se laeta ferebat)

Casta pudicitiam miro seruabat amore.

15

Huic se forma dei (caelo demissus ab alto

Spiritus intus alit) et casto se corpore miscet.

Ante tamen dubiam dictis solatur amicis:

"Alma parens, mundi dominum paritura potentem

(Nam te digna manent generis cunabula sancti),

20

Vade" ait "o felix nati pietate, quocumque uocaris

Auspiciis manifesta nouis! hic uertitur ordo

Huius in aduentu: fides et fama perennis."

Dixerat: illa pauens, oculos suffusa nitentis,

Suspirans imoque trahens a pectore uocem

25

Virgo refert: "haud equidem tali me dignor honore;

Non opis est nostrae nec fas, nec coniugis umquam

Praetendi taedas aut haec in foedera ueni.

Sed post iussa Deum nihil est, quod dicta recusem.

Accipio agnoscoque libens: sequor omina tanta

30

Promissisque Patris exsequar caelestia dona,

Admiranda Dei tantarum munera laudum."

Panditur interea domus omnipotentis Olympi

Sideream in sedem, terras unde arduus omni

Aspicit et natum uerbis compellat amicis:

35

"Nate, meae uires, mea magna potentia solus,

Nate, mihi quem nulla dies ab origine rerum

Dissimilem arguerit, comitem complector in omnis.

Te sine nil altum mens inchoat. omnia mecum

Aeternis regis imperiis; et quidquid ubique est,

40

Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:

Omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens

Aspicit oceanum, uertique regique uidebunt.

Quae tibi polliceor (neque est te fallere quicquam),

Haec tibi semper erunt uatum praedicta priorum,

45

Nec mea iam mutata loco sententia cedit.

Nascere praeque diem ueniens age, lucifer, almum;

Nascere, quo toto surgat gens aurea mundo.

Vnde etiam magnus caelorum nascitur ordo.

Nascere, ut incipiant magni procedere menses,

50

Ne maneant terris priscae uestigia fraudis,

Prospera uenturo laetentur ut omnia saeclo.

Adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores:

Aspera tum positis mitescent saecula bellis,

Pacatumque reges patriis uirtutibus orbem."

55

Haut mora: continuo Patris praecepta facessit,

Aethere se mittit figitque in uirgine uultus,

Nec mortale tuens, afflata est lumine quando

Iam propiore Dei .. nam tempore eodem

Matri longa decem tulerunt fastidia menses,

60

Et noua progenies mox clara in luce refulsit.

Mox etiam magni processit numinis astrum,

Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.

"Ille dies primus leti primusque salutis

Monstrat iter uobis ad eum; quem semper acerbum,

65

Semper honoratum cuncti celebrate fauentes.

Annua uota tamen noctem non amplius unam

Haut segnes uigilate, uiri, dapibusque futuris

Luce palam cumulate piis altaria donis.

Hac uestri maneant in religione nepotes.

70

Iamque egomet Patris sedes arcemque reuiso.

Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,

Ore fauete omnes et huc aduertite mentem.

<Hanc> e diuerso sedem quotiens uenietis in unam,

Vndique collecti pacem laudate frequentes.

75

Cogite concilium, coeant in foedera dextrae,

Qua datur pacis solum inuiolabile pignus.

Discite iustitiam aeterna in pace futurae

Concordes animae, si non inrita dicta putatis.

Nulla dies usquam memori uos eximet aeuo:

80

Mortalem eripiam formam, et praemia reddam

Fortunatorum nemorum sedesque beatas.

Non eritis regno indecores, nec uestra feretur

Fama leuis, mecum pariter considere regnis.

Vrbem quam statuo, uestra est: intrare licebit.

85

Nusquam abero, et tutos patrio uos limine sistam:

Idem uenturos tollemus in astra nepotes.

Quae uero nunc quoque uobis, dum uita manebit,

Praemia digna feram? non uobis numine nostro

Diuitis uber agri rerumque opulentia deerit.

90

Fundit humo facilem uictum iustissima tellus

Prouentuque onerat sulcos atque horrea uincit,

Floret ager, spumat plenis uindemia labris,

Exuberant fetus ramos frondentis oliuae,

Quotque in flore nouo pomis se fertilis arbor

95

Induerit, totidem autumno matura tenebit.

Non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt,

Et quantum longis carpent armenta diebus,

Exigua tantum gelidus ros nocte reponet.

Haec sunt, quae nostra deceat uos uoce moneri.

100

Viuite felices et condita mente tenete."

Haec ubi dicta dedit, mox sese attollit in auras.

Suspiciens caelum caput inter nubila condit.

Atque ita discedens terris animisque suorum

Concretam exemit labem purumque relinquit

105

Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.

Ex illo celebratus honos, laetique minores

Seruauere diem atque haec pia sacra quotannis

Matres atque uiri, pueri innuptaeque puellae

Carminibus celebrant paterisque altaria libant.

110

Ast ego qui cecini magnum et mirabile numen,

Haec eadem gentique meae generique manebunt.