anthologia Latina 718

Altre sezioni


Vndarum rector, genitor maris, arbiter orbis,

Oceane o placido conplectens omnia <gyro>,

Tu legem terris moderato limite signas,

Tu pelagus quodcumque facis fontesque lacusque.

5

Flumina quin etiam te norunt omnia patrem;

Te potant nubes, ut reddant frugibus imbres.

Cyaneoque sinu caeli tu diceris oras

Partibus ex cunctis inmenso cingere nexu.

Tu fessos Phoebi reficis si gurgite currus

10

Exhaustisque die radiis alimenta ministras,

Gentibus ut clarum referat lux aurea solem,

Si mare, si terras caelum mundumque gubernas,

Me quoque cunctorum partem, uenerabilis, audi.

Alme parens rerum, supplex precor. ergo carinam

15

Conserues, ubicumque tuo committere ponto

Hanc animam, transire fretum, discurrere cursus

Aequoris horrisoni Sortis fera iussa iubebunt;

Tende fauens glaucum per leuia dorsa profundum,

Ac tantum tremulo crispentur caerula motu,

20

Quantum uela ferant, quantum sinat otia remis.

Sint fluctus, celerem ualeant qui pellere puppem,

Quos numerare libens possim, quos cernere laetus:

Seruet inoffensam laterum par linea libram,

Et sulcante uiam rostro submurmuret unda.

25

Da pater, ut tute liceat transmittere cursum,

Perfer ad optatos securo in litore portus

Me comitesque meos. quod cum permiseris esse,

Reddam quas potero pleno pro munere grates.