anthologia Latina 686

Altre sezioni


Vrbs, quae tantum alias inter caput extulit urbes,

Quantum lenta solent inter uiburna cupressi,

Mantua nostra aliis tantum concedit honoris,

Puniceis humilis quantum saliunca rosetis

5

Aut oleae spinus caris aut uitibus alnus,

Elleborus nardo, piperi faba, tofus et auro.

Qua nullus princeps, nullus quoque uerna moratur,

†Aequales totum retinent uel cuncta tyranni.

Pax abiit tristis, ciuilia bella geruntur,

10

Friget amoris honos, odiorum semina pollent,

Frumentum premitur, lolium sine nomine surgit;

Maerorum lapides et propugnacula uendunt,

Excubias qui sorte gerunt. cultura deorum

Virtutumque cadit; fingit sibi quisque colendum,

15

Mens uaga quod suadet. magnae uicina ruinae

Mantua uae miserae, quam barbarus incola replet,

Quam sermone secant, uenter quos protulit unus,

Frater et ad fratrem uerbis non haeret eisdem!

Tityrus admonuit ciues quam saepe cauere,

20

Ne lupus in stabulis ouium misceret aceruos!

Dissona sed cunctam uetuit discordia plebem,

Ne saltim excubiis uel saepe ambronibus obstet.

Stertit enim upilio. casus heu cerno propinquos

Ei mihi (iamque nefas) heu, pro dolor! ei mihi tandem,

25

Si qua tuae nunc matris habet te cura, faueto!