anthologia Latina 662

Altre sezioni


Praeteriens hominum sortem miserere, uiator,

      Deque meis, restent quae tibi fata, uide.

En mihi terra domum praebet †cinisque sepulchrum,

      Vermis et exiguus membra caduca uorat.

5

Conditor omnipotens paradysi cum esse colonum

      Iusserat, hanc tribuit culpa nefanda uicem.

Nomine Felicem me olim dixere parentes,

      Vita dicata mihi hic, ars medicina fuit.

Aegros multorum potui releuare dolores,

10

      Morbum non potui uincere ab arte meum.