anthologia Latina 637

Testo base di riferimento: A. Friedrich, 2002

Cura dell'edizione digitale: B. Ranieri, 2015

Altre sezioni


144 (= 637 R) [EVPH.] IVLIANVS

 

De Sirenis

 

Sirenes uarios cantus, Acheloia proles,

     Et solitae miros ore ciere modos

(Illarum uoces, illarum Musa mouebat

     Omnia quae thymele carmina dulcis habet:

5

Quod tuba, quod litui, quod cornua rauca queruntur,

      Quodque foraminibus tibia mille sonat,

Quod leues calami, quod suauis cantat aedon,

     Quod lyra, quod citharae, quod moribundus olor)

Inlectos nautas dulci modulamine uocum

10

     Mergebant auidae fluctibus Ioniis.

Sanguine Sisyphio generatus uenit Vlixes

      Et tutos solita praestitit arte suos.

Inleuit cera sociorum callidus aures

      Atque suas uinclis praebuit ipse manus.

15

Transiluit scopulos et inhospita litora classis:

     Illae praecipites desiluere freto.

Sic blandas uoces nocituraque carmina uicit,

     Sic tandem exitio monstra canora dedit.

[EVPH.]

EVPHORBII Riese²