anthologia Latina 487a

Testo base di riferimento: A. Riese, 1896

Cura dell'edizione digitale: B. Ranieri, 2014

Altre sezioni


Epitaphium Vitalis mimi

 

Quid tibi, Mors, faciam, quae nulli parcere nosti?

     Nescis laetitiam, nescis amare iocos.

His ego praeualui toto notissimus orbi,

     Hinc mihi larga domus, hinc mihi census erat.

5

Gaudebam semper. quid enim, si gaudia desint,

     Hic uagus ac fallax utile mundus habet?

Me uiso rabidi subito cecidere furores;

     Ridebat summus, me ueniente, dolor.

Non licuit quemquam mordacibus urere curis

10

     Nec rerum incerta mobilitate trahi

Vincebat cunctos praesentia nostra timores

     Et mecum felix quaelibet hora fuit.

Motibus ac dictis, tragica quoque uoce placebam

     Exhilarans uariis tristia corda modis.

15

Fingebam uultus, habitus ac uerba loquentum,

     Vt plures uno crederes ore loqui.

Ipse etiam, quem nostra oculis geminabat imago,

     Horruit in uultus se †magis isse meos.

O quotiens imitata meo se femina gestu

20

     Vidit et erubuit totaque mata fuit!

Ergo quot in nostro uidebantur corpore formae,

     Tot mecum raptas abstulit atra dies.

Quo uos iam tristi turbatus deprecor ore,

     Qui titulum legitis cum pietate meum:

25

"O quam laetus eras, Vitalis" dicite maesti,

     "Sint tibi, Vitalis, sint tibi laeta modo."

Epitaphium Vitalis mimi Q

Epitafium filii Cat(h)onis B P alii (in nonnullis prope est Catonis disticha).

Epitaphiu (m) Vitalis mimi filii Catonis '-u' cum lineola s. s. D

Inscriptio deest C T