anthologia Latina 945

Other sections


Primus in Ausonios scissis ex Alpibus agros

Hannibal inrupi, bellorum qui artibus omnes

Excessi et diris attriui cladibus urbem.

Poenorum potui solus tardare ruinas.

5

Hannibalem et longos fregi Carthaginis ausus

Scipio, Romano medium qui circiter orbem

Adieci imperio libertatemque labentem

Firmaui, despector opum, seruator honesti.

Tempus adest. facias, tibi si facienda uidentur,

10

Quae peto, Laurenti. sis memor ergo mei.