anthologia Latina 938

Other sections


Vt Venus in terris, in aquis dat iura Cupido,

Sic Musae memores seruant per saecula libros;

Sic comes armorum crescit per carmina Fama

Nec sinit aeternis occumbere scripta coronis.

5

Pallas amat Musas atque ornat laude Camenas.

Bellorum uiuit placatis gloria Musis.

Et Veneris constant iuncta cum Pallade Musae

Imperio. sic cuncta regit diuina Voluptas.