anthologia Latina 937

Other sections


Mars grauis armorum, Pluto moderator Auerni est,

Neptunus maris imperio dominatur, in astris

Imperium Iouis est; regnat uacuo aere Iuno,

At Venus in terris et ubique, Cupidine cincta.