anthologia Latina 936

Other sections


Quos paribus nutrix eadem pauisse papillis,

Pectore quos uno genitrix gestasse probatur,

Discidiis indiscissis in mutua saepe

Vulnera non una perituri clade ruerunt.

5

Quos post longaeuos discordia deserit annos,

Vt post commissas iunxerunt foedera dextras,

Constantis dederunt documenta frequenter amoris.

Thebanum nullo linquit discrimine Tydeus;

Tydea nullo umquam Polynices Marte relinquit.