hymni Christiani anonymi 127

Other sections


Squalent arua soli puluere multo,

Pallet siccus ager, terra fatiscit:

Nullus ruris honos, nulla uenustas,

Quando nulla uiret gratia florum.

5

Tellus dura sitit nescia roris,

Fons iam nescit aquas, flumina cursus,

Herbas nescit humus, nescit aratrum,

Magno rupta patet turpis hiatu.

Feruens sole dies, igneus ardor

10

Ipsas urit aues, frondea rami

Fessis tecta negant, puluis harenae

Sicco despuitur ore uiantis.

Ventis ora ferae, bestia uentis,

Captantesque uiri flamina uentis,

15

Ventis et uolucres ora recludunt,

Hac mulcere sitim fraude uolentes.

Fetus cerua suos, pignora cerua,

Fetus cerua siti fessa recusat,

Fetus cerua pios maesta relinquit,

20

Quaesitam quoniam non uehit barbam.

Venerunt iuuenes pocula noti

Quaerentes putei, lymphaque fugit,

Et uasis uacuis tecta reuisunt,

Fletus, heu, proprios ore bibentes.

25

Bos praesepe suum linquit inane,

Pratorumque uolens carpere gramen

Nudam uersat humum, sic pecus omne

Fraudatum moriens labitur herbis.

Radices nemorum rustica plebes

30

Explorat misero curua labore,

Solarique famem cortice quaerit,

Nec sucos teneros arida praestat.

Hanc peccata famem nostra merentur;

Sed merce propria, Christe, foueto;

35

Quo culpa grauior gratia maior

Iusti supplicii uincla resoluens.

Iam caelum reseres aruaque laxes

Fecundo placidus imbre rogamus;

Heliae meritis inpia saecla

40

Donasti pluuiam, nos quoque dones.