anthologia Latina 882

Other sections


"Optimus est" Cleobulus ait "modus" incola Lindi.

Ex Ephyra Periandre, doces cuncta emeditanda.

"Tempus nosce" inquit Mitylenis Pittacus ortus.

Plures esse malos Bias autumat ille Prieneus,

5

Milesiusque Thales sponsori damna minatur.

"Nosce" inquit "tete" Chilon Lacedaemone cretus,

Cecropiusque Solon "ne quid nimis" induperauit.