anthologia Latina 874a

Other sections


Purpura iuridicis sacros largitur honores

Et noua fastorum permutat nomina libris.

Sol hiemis glacies soluit iam uere niuesque;

Cortice turgidulo rumpunt in palmite gemmae.

5

Martia iura mouet, signis fera bella minatur,

Excitet ut turmas, et truncat falce nouellas.

Post Chaos expulsum rident primordia mundi.

Tempora pensantur noctis cum luce diei.

Prata per innumeros uernant gemmata colores;

10

Floribus ambrosiis caespes stellatur odorus.

Messibus armatis crispae flauantur aristae:

Rusticus expensas et fluctus nauta reposcit.

Vmida dant siccas messes domicilia Lunae:

Fontanas exhaurit aquas, ut Nilus inundet.

15

Atria solis habet, sed nomen Caesaris adfert.

Mitia poma †dabit, siccas terit area fruges.

Aestuat autumnus partim uariantibus uuis,

Agricolis spondens mercedem uina laborum.

Promitur agricolis saltantibus ebrius imber;

20

Rusticitasque †decet gaudens plus sordida musto.

Pigra redux torpescit hiems; mitescit oliua,

Et frumenta capit quae fenore terra refundat.

Algida bruma niuans onerat iuga celsa pruinis

Et glaciale gelu nutrit sub matribus agnos.