anthologia Latina 873e

Other sections


Cum te mortalem noris, praesentibus exple

Deliciis animum. Post mortem nulla uoluptas.

Namque ego sum puluis, qui nuper tanta tenebam.

"Haec habeo quae edi, quaeque exsaturata libido

5

Hausit; at illa iacent multa et praeclara relicta."

Hoc sapiens uitae mortalibus est documentum.