hymni Christiani anonymi 115

Other sections


Beata nobis gaudia

Anni reduxit orbita,

Cum Spiritus Paraclitus

Effulsit in discipulos.

5

Ignis uibrante lumine

Linguae figuram detulit,

Verbis ut essent proflui

Et caritate feruidi.

Linguis locuntur omnium,

10

Turbae pauent gentilium;

Musto madere deputant,

Quos Spiritus repleuerat.

Patrata sunt haec mystice

Paschae peracto tempore,

15

Sacro dierum numero

Quo lege fit remissio.

Te nunc, Deus piissime,

Vultu precamur cernuo,

Inlapsa nobis caelitus

20

Largire dona Spiritus.

Dudum sacrata pectora

Tua replesti gratia;

Dimitte nunc peccamina

Et da quieta tempora.