anthologia Latina 864

Other sections


Aestatis Maius Tauro primordia prodit.

Iunius aestiuo Geminorum cardine surgit.

Iulius aestiuas Cancro secat †alter aristas.

Autumni caput Augustus parat ore Leonis.

5

Autumnas uuas September Virgine curat.

Libra sub autumno Octobri dat semina sulco.

Scorpius innectit tempus †brumale Nouembris.

Arcitenens hiemis ...

... Capricorni sidere frigens.

10

Inducit Februo uer udus aquarius aruo.

Mars flores uernis nemori sub Piscibus edit.

Aprili uernante nouans Aries micat annum.