hymni Christiani anonymi 114

Other sections


Iesu, nostra redemptio,

Amor et desiderium,

Deus creator omnium,

Homo in fine temporum:

5

Quae te uicit clementia,

Vt ferres nostra crimina,

Crudelem mortem patiens

Vt nos a morte tolleres,

Inferni claustra penetrans,

10

Tuos captiuos redimens,

Victor triumpho nobili

Ad dextram Patris residens?

Ipsa te cogat pietas

Vt mala nostra superes

15

Parcendo, et uoti compotes

Nos tuo uultu saties.

Tu esto nostrum gaudium,

Qui es futurum praemium,

Sit nostra in te gloria

20

Per cuncta semper saecula.