anthologia Latina 863a

Other sections


Tres sumus <ecce> deae: forma se quaelibet effert.

Hoc in discidio uolumus, Paris, arbiter esto:

Cui pomum dederis, titulum simul ipse referto.

Plectra sonora, ioci, lusus, lasciua uoluptas,

5

Haec mea. si reliquis me praefers, ipsa puellam

Pro mercede dabo, qua non formosior ulla.

Sceptrorum sublimis honor fascesque tremendi

Diuitiaeque mei iuris. te iudice palmam

Si tulerim, regno per me donabere summo.

10

Quae caelum, quae terra tenet, quae pontus et orcus,

Legibus astringo certis: nil me sine rectum;

Et, si me sequeris, non abstrahet inuius error.

Grata mihi tua forma, Venus, tua munera grata.

Plus aliis mihi mente sedes: certaminis ecce

15

Pignus habe uictrix auri spectabile malum.

Hac in lite triplex hominum mellita poesis

Depinxit studium, quorum datur optio cunctis.

Falluntur tamen optando plerique: sequaces

Luxus habet multos, honor et sapientia paucos.