anthologia Latina 862

Other sections


Magnus Alexander bellisque horrendus et armis,

Qui terrore mei trepidantem nominis orbem

Vsque sub Eoum paruo cum milite Gangen

Vndique concussi, nulli sum laude secundus.