anthologia Latina 861

Other sections


Graiugenas acies superans passimque fugatas

Penthesilea premens ulcisci nobilis umbram

Hectoris ipsa mei potui, ni dirus Achillis

Ille Neoptolemus me clam misisset ad Orcum.