anthologia Latina 860

Other sections


Inter Amazonidas, quas insula celsa Tritonis

Hespera progenuit, qui me nescire Myrinam

Dixerit, ignarum sese fateatur oportet

Eximiae laudis: Libyamque Asiamque subegi.