anthologia Latina 859

Other sections


Quantum ego claruerim Mauortis in agmine, Cyrus

Ipse ferus nouit, qui dum mea regna profanus

Spargapise insidiis rapto popularier audet,

Quam Tamyris turbata ualet, cognouit in utre.