hymni Christiani anonymi 111

Other sections


Aurora lucis rutilat,

Caelum laudibus intonat,

Mundus exultans iubilat,

Gemens infernus ululat,

5

Cum rex ille fortissimus

Mortis confractis uiribus

Pede conculcans tartara

Soluit catena miseros.

Ille, qui clausus lapide

10

Custoditur sub milite.

Triumphans pompa nobile

Victor surgit de funere.

Solutis iam gemitibus

Et inferni doloribus,

15

Quia surrexit Dominus

Splendens clamat angelus.

Tristes erant apostoli

De nece sui Domini,

Quem poena mortis crudeli

20

Serui damnarunt impii.

Sermone blando angelus

Praedixit mulieribus:

"In Galilaea Dominus

Videndus est quantocius."

25

Illae dum pergunt concite

Apostolis hoc dicere,

Videntes eum uiuere

Osculant pedes Domini.

Quo agnito discipuli

30

In Galilaeam propere

Pergunt, uidere faciem

Desideratam Domini.

Claro paschali gaudio

Sol mundo nitet radio,

35

Cum Christum iam apostoli

Visu cernunt corporeo.

Ostensa sibi uulnera

In Christi carne fulgida

Resurrexisse Dominum

40

Voce fatentur publica.

Rex Christe clementissime,

Tu corda nostra posside,

Vt tibi laudes debitas

Reddamus omni tempore.