anthologia Latina 856

Other sections


Ninus ab Assyriis sum primus regibus ausus

Non modo finitimos populos regesque potentes

Imperio pressisse meo, sed uiribus omnem

Paene Asiam domui terraeque marique timendus.