anthologia Latina 855d

Other sections


Volue tuos oculos: metuendum hunc aspice, lector,

Armorum bellique ducem †bellatrix in omnes

Terrarum pelagique plagas uictricia quondam

Victor signa tulit, nullo superatus ab hoste.

5

Gallia bellatrix, opibus superba uirisque

Passa sub hoc dudum Romanas principe leges,

Pontica quo cecidit uictore potentia; quartum

Caesareis titulis dedit Africa terra triumphum.