hymni Christiani anonymi 109

Other sections


Ad cenam agni prouidi,

Stolis albis candidi,

Post transitum maris rubri

Christo canamus principi.

5

Cuius sacrum corpusculum

In ara crucis torridum;

Cruore eius roseo

Gustando uiuimus Deo.

Protecti paschae uespero

10

A deuastante angelo,

Erepti de durissimo

Pharaonis imperio.

Iam pascha nostrum Christus est,

Qui inmolatus agnus est;

15

Sinceritatis azyma

Caro eius oblata est.

O uera digna hostia,

Per quam fracta sunt tartara;

Redempta plebs captiuata,

20

Reddita uitae praemia.

Consurgit Christus tumulo,

Victor redit de barathro,

Tyrannum trudens uinculo

Et reserans paradisum.

25

Quaesumus, auctor omnium,

In hoc paschali gaudio

Ab omni mortis impetu

Tuum defendas populum.