anthologia Latina 855

Other sections


In Macetum campis ultus iam Caesaris umbras

Sum patris, Augustus belloque armisque superbus,

Atque meos sensit fugiens Antonius enses.

Quantum ingens mundus, quantum Iouis alta potestas,

5

Tantus in orbe fui. terras pontumque subegi:

Vix caelum superis et sidera summa reliqui.