anthologia Latina 854

Other sections


Caesareos toto referens hic orbe triumphos

Notus erat mundo quondam pietate gementi.

Inclytus extremos penetrauit uictor ad Indos,

Belligerosque Arabas et Colchos sub iuga misit,

5

Armenia Parthos pepulit Babylone subacta,

Et dedit Albanis regem, quos uicerat armis.