anthologia Latina 852

Other sections


Solus habes aquila coruos laniante triumuir

Imperium, uictusque tuis Antonius armis

Leucadio et regina freto; Ianumque bifrontem

Clausisti. at toto cum feceris otia mundo

5

Teque audes conferre deo, te Liuia sortis

Dicitur humanae tandem monuisse ueneno.