hymni Christiani anonymi 108

Other sections


Ignis creator igneus,

Lumen donator luminis,

Vitaque uitae conditor,

Dator salutis et salus:

5

Ne noctis huius gaudia

Vigil lucerna deserat,

Qui hominem non uis mori,

Da nostro lumen pectori.

Ex Aegypto migrantibus

10

Indulges geminam gratiam:

Nubis uelamen exhibes,

Nocturnum lumen porrigis.

Nullis columna per diem

Venientem plebem protegis,

15

Ignis columna ad uesperum

Noctem depellis lumine.

E flamma famulum prouocas;

Rubum non spernis spineam,

Et, cum sis ignis concremans,

20

Non uris quod inluminas.

Fuco depasto nubilo

Tempus decoctis sordibus

Feruente sancto Spiritu

Carnem lucere ceream.

25

Secretis iam condis faui

Diuini mellis alitus;

Cordis repurgans intimas

Verbo replesti cellulas,

Examen ut fetus noui

30

Ore praelectum, Spiritu,

Relictis caelum sarcinis

Quaerat securis pinnulis.