anthologia Latina 851

Other sections


Quae mihi, sancte, dabit grandes expromere laudes

Musa tuas? iam pauca canam. tu Caesaris alti

Vltus es indignam memorando nomine mortem,

Actiaco et Pharias superasti in gurgite classes,

5

Tranquillumque tuis faciens uirtutibus orbem

Clausisti reserata diu sua limina Iano.