anthologia Latina 850

Other sections


En adsum Caesar. quis me praestantior armis?

Quis prior eloquio? quis me clementior alter

Egregia pietate fuit? quoscumque subegi,

Hos uici pietate magis quam fortibus armis.

5

Plus mecum Fortuna fuit, plus obtulit uni

Quam sibi di dederunt. gestis belloque refulsi,

Germanos domui populos Gallosque potentes

Atque tripartitum tenui sub fascibus orbem.

Deleri haud potuit uirtus, non inclyta fama;

10

Haud patricida meum potuit restringere nomen.

Qua rapitur Titan curru, qua uergitur axis,

Hac Zephyrus nostros referet per saecla triumphos.