hymni Christiani anonymi 107

Other sections


Sancti uenite, Christi corpus sumite,

Sanctum bibentes, quo redempti sanguine.

Saluati Christi corpore et sanguine,

A quo refecti laudes dicamus Deo.

5

Hoc sacramento corporis et sanguinis

Omnes exuti ab inferni faucibus.

Dator salutis, Christus filius Dei,

Mundum saluauit per crucem et sanguinem.

Pro uniuersis inmolatus Dominus

10

Ipse sacerdos exstitit et hostia.

Lege praeceptum inmolari hostias,

Qua adumbrantur diuina mysteria.

Lucis indultor et saluator omnium

Praeclaram sanctis largitus est gratiam.

15

Accedant omnes pura mente creduli,

Sumant aeternam salutis custodiam.

Sanctorum custos, rector quoque, Dominus,

Vitae perennis largitor credentibus.

Caelestem panem dat esurientibus,

20

De fonte uiuo praebet sitientibus.

Alpha et ω ipse Christus Dominus

Venit, uenturus iudicare homines.