anthologia Latina 848

Other sections


Caesar, ad imperium ciuili sanguine partum

Venisti, famulasque manus Fortuna tetendit.

Ipsa tibi cessit tellus et iussibus aequor

Paruit omne tuis. uerum inuidiosa potestas

5

Et suspectus honos: adimunt ciuilibus armis

Imperium uitamque tibi formidine regni.