anthologia Latina 847

Other sections


Ille hic magnanimus qui claris arduus actis

Non timuit generum nec inertia signa senatus,

Ne sibi Gallorum raperetur pompa triumphi,

Intulit inuitus per ciuica uiscera ferrum.

5

Vis inuicta uiri reparata classe Britannos

Vicit et hostiles Rheni conpescuit undas.