anthologia Latina 846

Other sections


Cerne hic ora sacri semper ueneranda Catonis!

Libertate potens animoque inuictus et armis

Auius incerto peragrauit tramite Syrtes.

Libertatis enim dulcedine captus amatae,

5

Ne sua seruitio premerentur colla tyranni,

Fortia crudeli penetrauit pectora ferro.