anthologia Latina 845

Other sections


Arma tuli quondam toto uictricia mundo,

Qui pelago Cilicas et Pontica regna subegi.

Vis mea, quos profugus commouerat exul ad arma,

Bellorum uirtute truces prostrauit Hiberos.

5

At me post soceri ciuilia bella cruenti

Dextera Septimii Phariis lacerauit in undis.