anthologia Latina 844

Other sections


Igne calens belli mediaque in caede cruentus,

Pompeiana phalanx patulis exire ruinis

Dum furit et properat claustrorum frangere turres,

Scaeua ego Caesarei defendi culmina ualli.

5

Dum timet Oceanus praeclari Caesaris arma,

Textum pampineae gessi sublime coronae.