anthologia Latina 843

Other sections


Et genus et nomen merui uirtute feroci

Rusticus Arpinas, bellorum maximus auctor.

Effera post Numidae quam fregimus arma Iugurthae,

Cimbrica praeclaros geminauit pompa triumphos.

5

Exegi ciuile nefas seruilibus armis,

Et mea Sullanos fregerunt arma furores.