hymni Christiani anonymi 105

Other sections


Hymnum dicamus Domino,

Laudes Deo cum cantico,

Qui nos crucis patibulo

Suo redemit sanguine.

5

Die decursa ad uesperum,

Qua Christus morti traditur,

Ad cenam uenit impius,

Qui erat Christi proditor.

Iesus futura nuntiat

10

Cenantibus discipulis;

"Vnus ex discumbentibus

Ipse me traditurus est."

Iudas, mercator pessimus,

Osculo petit Dominum;

15

Ille, ut agnus innocens,

Non negat Iudae osculum.

Denariorum numero

Christus Iudaeis traditur

Innocens et innoxius,

20

Quem Iudas tradit impius.

Praeses Pilatus proclamat:

"Nullam culpam inuenio";

Ablutis aqua manibus

Christum Iudaeis tradidit.

25

Phalanx Iudaea impia

Latronem petit uiuere,

Christum accusat grauiter:

"Crucifigatur, reus est."

Et Barrabas dimittitur,

30

Qui reus mortis fuerat;

Vita mundi suspenditur,

Per quem resurgunt mortui.