anthologia Latina 842

Other sections


Ille ego sum, patriam Poeno qui Marte cadentem

Sustinui rapuique feris ex hostibus urbes

Hispanas, †Hannonisque acies magnumque Syphacem

Perdomui et fractum totiens armisque repulsum

5

Hannibalem, uictorque ferox mihi regna subegi

Punica et excelsas altae Carthaginis arces.