anthologia Latina 841

Other sections


Tu primus Libycum Nolae sub moenibus hostem

Insidiis periture tuis, Marcelle, fugasti.

Cumque Syracosii quondam †negaretur honoris

Pompa tibi, Albano gessisti in monte triumphum.

5

Praedonum deprensa manu uenerandaque multis

Luctibus heu patrio caruerunt ossa sepulcro.