anthologia Latina 840

Other sections


Armorum uirtute potens Nero Claudius hic est.

Coniunctus Liuio Picentis ad arua Metauri

Prostrauit Libycas memorando Marte cohortes.

Fortunate tui, iuuenis metuende, furoris!

5

Ausus es ignari iacere ad tentoria fratris

Ceruicem Libyci media inter tela tyranni.